- PROTEUS Cantoptricus
- PROTEUS Cantoptricusin Musaeo Kircheriano, speculum erat praegrande, in quo se ipsum intuens cernebat; machina vero tali arte fuit compacta, ut immediate mutatô fitu speculi, ex tympano rotatili diversorum angulorum, modo caput suum in asininum, modo in caprinum, suillum, aliorumque animalium transmutatum admiraretur, artificiô ab Auctore in Magia Catoptrica descriptô. Vide Georg. de Sepibus in Collegii Rom. Societ. Iesu Musaeo, p. 38. Ibidem Proteus Metallicus spectatur. Vesica nempe vitrea cava pendet, e fontibus vitriolatis Hungariae transmissa, quae adeo corrosivâ pollet qualitate, ut exiguô temporis spatiô ferri terrea excrementa corrodendo, ferrum in rubrum cuprum tingat etc. p. 46. De illo vero priscae saltationis genere, quo cum plurimis figuris proteiin fabulis mutationes referebantur, vide supra, voce Morphasmus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.